TONITRU

TONITRU
I.
TONITRU
Peruvianis pro Deo. Ab Iosepho enim Acosta proditum est, Ingas, dominos Peruviae, post Viracocham supremum Numen, tum Solem colere, tum Tonitru: ac Tonitru quidem triplici nomine appellare, Chuquiilla. Catuilla et Intiillapa. Ait quoque effingi hoc illis figurâ hominis, cum funda aut clava: manu praeterea continere pluvias, grandinem, tonitru et alia huiusmodi: esleque Guaca sive cultum hunc omnibus Pervanis communem, varieque illi Deo sacrificari: imo in Cusco, Regia gentis, etiam ei, quem ad modum Soli, pueros immolari. Verum hoc Numen secundarium duntaxat ac min strum, ut cui Viracocha commiserit potestatem aeris, adeoque non ipsum Tonitru, quam Tonantem, sive is Iuppiter, h. e. sidus Ioviale, vel aer, sive Genius aliquis, naturae aeris praefectus, a pervanis hôc nomine cultum, ex hac ipsa Acostae descriptione colligit Vossius. Sane et Sclavi. etsi Nymphas, aliaque colerent daemonia, inprimis tamen venerati leguntur, non tonitru quidem, sed ronitrus auctorem ac fabricatorem, quem sum mo pro Numine, imo unico habebant. Vide Procopium, Hist. Goth. l. 3. et Dubravum, Hist. Bohem. l. 1. uti et hîc vocibus Taran, it. Tor. Neque verô gentes solum barbarae, sed et Christiani quoque ingenti fulgure ac tonitru vehermenter percelluntur saepe, praesertim sexus imbecillis, et ex Veter. loquendi forma, non religens modo, sed et religiosus. Quo facit factum S. Hedvigis Poloniae Ducis, et S. Elisabethae, quae Landgravio Thuringiae nupserat, materterae: de qua legas, Coruscationes et Tonitrua multum formidabat, quod his elementorum commotionibus extremi iudicii diem et divinae ultionis gladium ad memoriam revocaret, eaque commemorans tota contremisceret, et cum B. Iob, quasi tumentes supra se fulctus, semper Dominum timeret, in Vita eius ab Engelberto Cisterciens. Monacho exarata; qui ibidem addit, quomodo illa Sacerdotem advocater, et sub manuum eius umbraculo genu flexô in precibus ad Deum, durante persisteret tempestate, apud Ioh. Gerh. Vossium, de Idol. l. 3. c. 8. ubi plura hanc in rem. De Veterum more tonante calo pro se mutuo precandi, diximus supra; ubi et de impietate ac vecordia quorundam Principum machinis quibusdam ταῖς βρονταῖς ἀντιβροντώντων. Sed et apud Veteres quarundam domorum talem fuisse situm, ut adaperientibus fores tonitruum intus terribile exsisteret, refert Plinius, l. 36. c. 13. de Labyrinthis: ut de machina Scenica Βροντεῖον dicta, in qua urtres calculorum pleni cum aeneis valsis, unde fulgura exibant, et tonitrua exaudiebantur, ut in Aiace Oileo, nil dicam. Vide de illa Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 21. Non tamen omitrendum Tonitru Mechanicum, in Musaeo Kircheriano, ex quo
instrumento Magnatibus advenis audiendum id cum horrore exhibetur. Pila est vitrea, ad instar pisi, quoad magnitudinem, quae ad medietatem certô liquore repleta, carbonibusque accensis imposita, osculô hermetice clausô, fracturâ tantum fragorem edit, ut praesentes vehementiâ sonitus plane attonitos reddat, fulgut praeterea essiciat, non secus ac explosa bombarda solet. Georg. de Sepibus in Collegit Romani Sociatis Iesu Musaeo, p. 46. Vide quoque supra Crystallinae Sphaerae, item ubi de Lucernis; at plura hanc in rem in voce Brontaeus, item ubi de Fulgetris, quae Veteres nonnumquam cum tonitribus confundunt, cum saepe coruscatio cum tonitru iungatur; nec non ubi de Margaritis, ac Tuberibus, quorum geniturae tonitrua crebra cum im bribus proficere, Naturalium rerum Indagatores adnotant. De
tonitru ab Apelle picto, adi Plinium, l. 35. c. 10. de malo eius augurio, apud Romanos Liv. l. 23. c. 31. uti de Flaminiaca feriante, quoties tonitru audisset, voce Feriae supra, it, Privatae feriae: de Veneficarum graminibus potentissimis tonitru nutritis infra, ubi de Veneficio.
II.
TONITRU
nomen unius filiorum Clearchi, Heracleensium tyrauni, apud Plut. de Fortuna Alexandri, l. 2. c. 13. Ceraunon vocat Iustin. l. 16. c. 5. Locus Plutarchi sic habet: Clearchus Heracleae tyrannus gestavit fulmen unumque filiorum Tonitru appellavit. Fulmen, scil. ut ipse Iovem referret, cuius personam ridicule sumebat. Atque ita locum interpretatur Budaeus, cum in Graecis vulgo impressis pro ςκηπτὸν, fulmen, mendose legatur exponaturque ςκῆπτρον, sceptrum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CRYSTALLINAE Sphaerae duae tonitru edentes — asservantur in Musaeo Kircheriano Romae. Globi sunt trium digitorum in diametro ex rupea crystallo singulari arte in perfectam sphaeram elaborati: qui transfusum Solarem radium in punctum colligunt; ibidemque appositum formitem evestigio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FULMEN — in Theologie Poetica, ut et Tonitru, designatut Geryonis fabula, cui a γηρύειν, i. e. φωνεῖν, Lat. sonando, nomen. Unde quod is triceps, quod boves ei tributi, quorum in Ins. Erythia sedes; quod idem ex Chrysaore et Callirrhoe natus fingitur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERUVIA — vulgo le Perou Gallis, Peru Hispanis, regio perampla, plurimis auri et argenti fodinis nobilitata, et alias regnum potentissimum Americae meridionalis, quae inde etiam persaepe dicitur Peruviana. Peruvia autem Reges antea habuit proprios, Incas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BROMIUS — Bacchi cognomen, ὐπο τȏυ Βρέμειν, i. e. a fromendo, Alus vero ὐπο τῆς Βροντης, h. e. a tonitru, eo quod natus sit cum tonitru, eius genetrice fulmine pcremptâ. Ovidius Met. l. 4. v. 11. Tura dabant, Bacchumque vocant, Bromiumque Lyaumque …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLAVA — ramus ex utraque parte praecisus, et sic pro fuste et baculo est; ex Graeco κλάδα, quod idem cum κλάδος, ramus, apud Hesych. unde κλάβαν Aeoles fecêre, Latini Clavam. Hinc Clavam Herculis, ramum etiam vocant Latmi Poetae. Propert. Ille etiam Eleo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FULGETRUM — quid. Plin docet l. 2. c. 43. Sin nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi: si erumpat ardens, fulmina: si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi, aiens. Idem nempe cum coruscatione, seu Fulgure, unde quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNIO — I. UNIO nomen legis apud Aragonios, quâ olim libertati suae cavebant. Postquam enim Petrus cognomine ab Acinace, quod Legem de electione Regis strictô acinace discidisset, regnum fecisset hereditarium, ut nihilominus libertas sua manert salva,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENEFICIUM — dictum apud Romanos, si venenô caedes facta esset: quemadmodum crimen inter Sicarios, si ferrô aut telô; Parricidium, si Parentibus aut propinquis nex esset illata. De duobus prioribus, praeter antiquas, quarum memoria obliterata est, exstat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Burgkirche (Ingelheim) — Burgkirche vom Malakoffturm aus Burgkirche von Westen mit Kriegerde …   Deutsch Wikipedia

  • Flinkkäfer — Flinkläufer Trechus coarctatus Systematik Überklasse: Sechsfüßer (Hexapoda) Klasse …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”